Latin
III. DE IMFERIO RUSSICO
Georg Horn, Orbis politicus 36
Unproofread scanNot analysed yet
Rußia est duplex, Nigra, quae Polonis, &Alba, quae Moscovitis paret. Rußi appellati fuêre Moscovitae ab urbe Moscovv, in quam sedem Imperii transtulit circa A. C. 1312. Dux Georgius. In tantam autem amplitudinem excrevit potentia Russorum, ut hodiè à finibus Lituaniae usque ad fines Oceani glacialis, &terminos ipsius Imperii Tartarici, vagâ potentiâ dominentur. Hinc jure meritoque RUSSIA Imperiis accensetur, quod sub se complectatur duo Regna Tartarici, Casan &Astrachan: &à mari Caspio ac Persarum finibus ad oceanum usque glacialem &incognitas adhuc Asiae interioris plagas, dominatur. II. Imperium Russicum est Despoticum. §. 1. Id est absoluta, &omnibus legibus soluta Monarchia. Tanta enim est auctoritas Magni Ducis, ut parem in toto Orbe terrarum rix habeat. Nam Moscovita longè adjectiùs serviunt, quàm vel Turcae, vel Tartari. Unde Muhammed Bassa dicere solebat: Solos Moscorum ac Turcarum Principes esse absolutos ac veros dominos.