Latin
III. DE IMFERIO RUSSICO
Georg Horn, Orbis politicus 37
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes igitur Rusii Magnates pariter &plebs durissimâ servitute premuntur, neque aliud regimen naturae ipsorum convenit: nam veluti pisces, quos Asellos vocamus, non sapiunt, nisi multis plagis contusi: ita Russus non fungetur suo officio, nisi fustibus adactus: bona libertaris ignorat. Et gravissima apud eos servitus est carere Domino. Sunt enim ex illo hominum genere, quos Aristoteles vocavit Natura servos; ideoque quò duriores dominos nanciscuntur, eò magis obediunt; Etiam uxores amorem maritorum suorum aestimant ex multitudine plagarum. §. 2. Ipse autem Imperator, veluti Deus aliquis terrestris colitur: illum omnia scire, omnia posse credunt Russi: ab eò citam suam, suas opes, suam sanitatem derivari, stolida Simplicitate credunt. Voluntas &Verba Principis suprema lex sunt: nec secus ei obediendum censent, quàm Deo immortali. III. Hoc Imperium conservatur Ignorantia literarum, unione religionis, &prohibitione Peregrinationis. §. 1. Omnes Rußi sunt homines stupidi &ignari artis, atque scientiarum. Hinc Scholas in tanto Imperio nullas habent, nisi Alphabetarias. vias: legere &scribere posse supremum Russicae sapientiae est fastigium.