Latin
III. DE IMFERIO RUSSICO
Georg Horn, Orbis politicus 39
Unproofread scanNot analysed yet
Quare EGangelicos, tàm Lutheranos quàm Calvinianos tolerant, &templa ipsis indulgent: sed nunquam impetrari potuit ab insis, ut Romano-Catholicos tolerarent; quinbanae imi imô ne militem quidem Papae addictum in exercitu ferunt. Ex omnib. Sanctorum maximè colunt NICOLAUM qui est magnus Russorum patronus: illum majori honore, quam CHRISTUM prosequuntur, illi omnes victorias, placato, vel si irascatur, clades adscribunt. Neminem tamen cogunt ad suam religionem: sed si quis uxorem Rußicam ducat, is quoque religionem Russicam accipere tenetur; nam nolunt tolerare connubia suae nationis cum hominibus disparis religionis. V. Limites suos. Sylvis &Desertis muniunt. Extrema Imperii vacua colonis relinqvunt, ut terra deserta à cultu hominum sylvescat, ac densis arborib. &imperviis tesquis defendatur, haud secùs ac civitas aliqua vallo. Et haec res non minimam difficultatem praebet Polonis Russiam invasuris, antequam per invias illas sylvas &tesqua viam sibi aperiant. VI. Milicia Rußica consistit ex Strelicis &Equitibus indigenis, ac Ducibus exteris. §. 1. Strelici sunt Pedites sclopetarii, in quibus praecipuum robur militiae Russorum consistit, Equites omnes sunt ex nobilitate, sive ut ipsi vocant ex Bojaris. Et horum numerus est ingens, ita ut 150000. Equitum facilè in aciem producere possit, In milite Russico siORSIS ve Moscovitico laudatur inprimis obedientia, &laborum tolerantia. Paucis sunt contenti, &siquidem allium non desit, omnia sibi adesse putant.