Latin
III. DE IMFERIO RUSSICO
Georg Horn, Orbis politicus 40
Unproofread scanNot analysed yet
Miles est aptissimus ad oppida &castra defendenda, loca enim sibi commissa ad extremum usque spiritum incredibili pertinacia defendunt: sicut ex propugnatione arcis Vilnensis in Lithuania patuit, quam Poloni non nisi diuturnâ obsidione ad deditionem cogere potuerunt. Sed non eadem est Russorum virtus in praelio campestri; ubi plerumque à Suecis &Polonis profligantur. Quippe Russus quanquam valido &robusto sit corpore, ubi tamen semel in fugam vertit, adeò abjecto est animo, ut ne mortem quidem deprecetur, neque insequentibus resistat, sed pro lubitu se occidendum ipsis exponet. Conati quidem fuerunt Imperatores hanc suae gentis imperitiam corrigere, conductis exteris militiae Ducibus ac Magistris, unde plerumque aliquot millia Germanorum vel Scotorum, in Russia publico stipendio aluntur, ut indigenas disciplinam militarem erudiant: sed parùm hactenus apud homines illos rudissimos fuit effectum, qui exteros omnes prae se contemnunt, neque illorum jussis obedire volunt. VII. Incrementa maximè coepit sub Basilio &Johanne Basilide. Idque ab A. C. 1500 Basilius primum sese appe apellavit CZAR, id est Caesarem, cùm hactenus Welibilesae Magni Duces vocarentur.