Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
Romanâ coepit, sub quibus plurima &perpetua ferè bella, eaque vel externa, vel civilia. Inter externa celebriora fuerunt I. Hetruscum, contra Regem Porsennam, Tarquinios reducentem, pro libertate gestum: in quo Mutius Scaevola, &Horatius Cocles, insignia fortitudinis exempla ediderunt. II. Hetruscum, quod clade Cremerensi, in quâ trecenti Fabii caesi sunt, memorabile est, III. Gallicum, in quo Romani ad Allium fusi: Roma capta, Capitolium obsessum, Ei à Camillo liberatum est, ac Galli internecione deleti. IV. Latinum secundum, in quo Titus Manlius filium, quòd extra ordinem pugnâsset, securi percussit. V. Samniticum, in quo Romani ad Furcas Caudinas sub jugum missi, &tandem Samnites à Lucio Papyrio planè debellati sunt. VI. Hetruscum tertium, in quo Publius Decius se pro exercitu devovit. VII. Tarentinum, in quo Pyrrhus, Rex Epiri, Romanos ad fluvium Lyrin, terrore