Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 39-3
Unproofread scanNot analysed yet
Elephantorum vicit, &ab iis postea aliquoties victus, cùm nec eloquentia Cyncae Senatum, nec pecunia Fabricium aut Curium corrumpere potuisset, Italiâ pulsus, &paulò post in Graeciâ occisus fuit. VIII. Punicum primum, quod Romani contra Carthaginenses totis viginti tribus annis pro Sicilia gesserunt, in quo post varias clades Marcus Attilius Regnis a Carthaginensibus captus, &miserè excarnificatus: Carthaginenses verò ad Insulas Aegates victi, &omnibus inter Italiam &Africam insulis spoliati sunt. IX. Punicum secundum, cujus occasio fuit Saguntus, ab Hannibale deleta, in quo Hannibal Romanos quatuor ingentibus praeliis ad Ticinum, ad Trebiam, ad Thrasymenum, &ad Cannas profligavit. Romanam tamen rem Fab.