Latin
III. DE IMFERIO RUSSICO
Georg Horn, Orbis politicus 43
Unproofread scanNot analysed yet
§. 3. Inter Polonos &Russos ab aliquot seculis continua ferè fuerunt bella, propter contiguos &ambiguos limites. Poloni praevalent certamine campestri, Rußi obsidionibus &defensionibus urbium. Omnium inter Polonos &Russos bellorum pretium est Ducatus Smolens &Severiae, quos Rußi asserunt esse suos &Poloni armis repetunt. Ita hodieque inter duas illas nationes acri bello certatur, praesertim postquam Cosacci, cum totâ Russiâ nigrâ quam vocant Vereinam, ad Russos defecerunt. §. 4. Versus Septentrionem Rußia non habet alios hostes nisi Suecos. Praecipua controversia est de Litonia, quam cum Iohannes Basilides Magnus Dux Moscorum occupasset, aliquae civitates, velut Regalia, sese protectioni Suecorum submiserunt: qui tandem successu armorum &Russos &Polonos Livoniâ expulerunt, eamque suae coronae tanquam Provinciam haereditariam adj unxerunt. Atque haec hodierni inter Suecos &Russos belli causa est, cum utrinque pro Leoniae possessione certetur. X. Claustra Imperii Rußici sunt versius Finlandiam &Sveciam Emporium S. Michaelis Archangeli, ac Novogardia magna: Versus Poloniam Pleskovv &Smolensko; versis Tartariam Casan &Astrachan. 64.