Latin
III. DE IMFERIO RUSSICO
Georg Horn, Orbis politicus 44
Unproofread scanNot analysed yet
Emporium Archangeli inter praecipua munimenta Imperii Russici in Septentrione recensetur, proptereà quòd omnia Russiae mercimonia per Oceanum Septentrionalem supra Lapponiam &Finmarchiam in illud &importari &exportari possint, praetermisso mari Baltico. Primi repertores hujus navigationis fuerunt Angli, qui circumnavigatâ totâ Nor Moegiâ &Lapponia, pervenerunt ad urbem S. Archangeli &S. Nicolai, ac ostenderunt Europaeis, posse cum Rußis commercia exerceri per plagas illas Septentrionales, quae hactenus censebantur esse innavigabiles. Occasio fuit bellum inter Danos &Secos, &inter SVecos &Russos, quod in Mari Baltico tùm temporis gerebatur. Cùm enim exteri prohiberentur libera commercia exercere in mari Baltico, sub praetextum, quòd res ad bellum spectantes hostibus, praecipuè Rußis, suppeditarent: navigatio ab Anglis mercatoribus versus septentrionem fuit instituta, quae ab eo tempore florentissima fuit, praesertim quia Magnus Dux Moscoriae maxima privilegia indulsit omnib. illis mercatoribus, qui ad emporium S. Archangeli cum suis mercib. navigarent. Inter mediterraneas versus Sveciam urbes, praecipuum locum obtinet Nobogardia Magna, quae olim totius Russiae fuit caput, &tantae potentiae, ut proverbio diceretur: Quas potest contra Deum &magnam Nesogardiam?