Latin
MAGNI DUCATUS
Georg Horn, Orbis politicus 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
MAGNI DUCATUS. Magni Ducatus sunt Florentia, Finlandia &Lithuania. IAm Moscovia, quae jam vocatur Magnus Ducatus, hodiè est Imperium. FLORENTIA. I. Florentia fit Magnus Ducatus. Agnus Ducatus Florentia III. RespuMblicas, olim liberas, complectitur, Horentinam, Pisanam &Senensem. Respectu Dominii Florentini &Pisani Magnus Dux est absolutus Dominus, nulli subjectus; caetera, velut Senas &Elbam à Rege Hispan. Radicosanum &Burgum S. Sepulchri à Papa, Filaterram, &alia in agro Lunensi ab Imperatore, fiduciariô jure possidet. Florentia facta fuit Ducatus A. 1530. Primus Dux à Carolo V. creatus Alexander Medices, cui à Laurentio patruele per insidias occiso, successit Cosmus. A. 1569. Cosmus à Papâ piô IV. creatus fuit Magnus Dux Hetruriae, acriter contradicente Imperatore Muximiliano II. qui suum esse jus Reges Ducesque creare praetendebat Thuanus l. 46. II. Magnus Dux Florentiae potitur Senis. Cosmus urbem &territorium Senense ope Hispanorum domuit, &à Philippo II. Rege Hisp. in feudum accepit, exceptis Herculis