Latin
MAGNI DUCATUS
Georg Horn, Orbis politicus 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
portu, Telamono, Orbitello &Plombino, quae Hispani retinuerunt. Thuan. l. I. 5. 17. 18. &23. III. Classem contra Turcas instruunt Cosmus primus instituit triremes contra piratas Afros, in quem finem obtinuit Insulam Ilvam, ibique Cosmopolim exstruxit. Thuan. I. 5. ac praeterea portum Liborno novâ urbe auxit. IV. Cosmus instituit Equites S. Stephani. A. 1562. Cosmus instituit Equites S. Stephani. Thnan. I. 32. FINLANDIA. Finlandia fratribus Regum Sveciae subinde paret Inlandiae Magnus Ducatus testamento Gust. Si I. tributus fuit Johanni filio, fratri Erici, Regis Sveciae. Estque Finlandia propugnaculum Sveciae firmissimum contra excursiones Russorum; Unde in limitibus exstructae sunt arces validissimae; Wiborg. Kexhelm, &aliae. LITHUANIA. Lithuania Poloniae conjungitur. Agello Magnus Dux Lithuaniae factus Christianus, &Poloniae Rex Lithuaniam regno Poloniae conjunxit. De quo supra. Rußia etiam Magnus Ducatus vocatur, sed ille titulus transit in Czar, id est, Imperatorem: unde tribus Imperiis Russiam accensemus.