Latin
PALATINATUS
Georg Horn, Orbis politicus 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
PALATINATUS. Palatinatus sunt Bipontinus, Simmeren. Neoburgicus, Sultzpachensis, Lautere, Birchenfeld, Lutzelstein OAlatinatus olim fuerunt etiam in Saxonia, Babaria, SGecia: sed hodiè caeteris exstinctis, soli restant Palatini ad Rhenum, divisi in varias lineas, Bipontina, Simmerensem, Neoburgicam, Sultzbachica, Lauterecl Birkenfeld, Lutzristein. Olim fuerunt etiam Palatini Ambergenses, Neumarkenses (ex quibus Christophorus A. 1438. factus est Rex Daniae, Sveciae &Norvvegiae) Mospachenses, Neostadiani &Lauterenses. Nonnulli etiam Leosteinenses. Palatinos a Friderici I. Victoriosi posteris deducunt: sed hi nonnisi Comitum Ordini accensentur. Inter Palatinos primum locum obtinent Lauteret &Simmeren. Omnes hi originem ducunt à posteris Ruperti, Regis Romanorum, &Electoris Palatini. BIPONTINUS. I. Palatinatum Bipontinum condidit Stephanus. Cephanus factus est Palatinus Bipontinus &Simmerensis, sive in Hundsruck2. Idem ORII 2. Idem ductâ Anna, Friderici ultimi Comitis in Veldenta &Spanheim filiâ, utroque illô Comitatu potitus est. II. Simmeren pervenit ad Electores Palatinos. 1. Ducatus Simmeren fuit conditus à Friderico, Stephani filio, cujo nepos Iohannes II. obtinuit à Carolo V. jus successionis in Electoratum Palatinum post obitum Orioni Henrici. Ita ejus filius Fridericus III. factus Elector, Ducatum Simmerensem fratri suo Richardo reliquit, quô absque liberis mortuô A. 1598.