Latin
AFRICA
Georg Horn, Orbis politicus 47-5
Unproofread scanNot analysed yet
Superior, ubi Polonium sive Presburg, Villeck, Varadin, Agria, &quae uno nomine civitates montanae appellantur, quales sunt Cassovia, Tyrna, Tokay, &aliae. Inferior, ubi Buda sive Osen, totius Regni metropolis, Alba Regalis, sive Stulvvensenburg, coronatione &sepulturâ Regum olim insignis, Strigonium sive Graen, Alba Graeca, sive Belgradum, hodiè Griecks-Wenfeuburg, Vesprin, Siget, Komorra, Javarin, sive Raab, Neu-Serin. T ansylvania. Transylvania, veteris Daciae pars proxima Hungariae, atque olim ejus Provincia. Regio perpetuis quasi Sylvis ac montibus instar Bohemiae cincta, undè etiam Latinam nomen obtinuit. Germanis Siebenburgen à septem castris priscorum Hunnotum appellatur, solum Hungarico simile. Incolae. Incolae trium sunt generum, ex Hungaris, Saxonibus &Siculis. Hungari eosdem mores sequuntur. cum reliquis regni Hungariae incolis. Saxones autem Germani, sive We sphali sunt, non à Carolo Magno eò in Coloniam missi, vel miraculo traducti, (ut vulgò fabulantur) sed vel Indigenae, vel antiquissimi saltem Daciae habitatores, cùm Ammianus Marcellinus jam suo tempore circa annum Christi 300. id est. 500. ante Caroli Magni Imperium, annis habitâsse in Daciâ, inter alias Germanicae originis gentes, Osiphales meminerit, à quibus respectu situs Westphali distinguuntur.