Latin
AFRICA
Georg Horn, Orbis politicus 48-6
Unproofread scanNot analysed yet
Siculi, quanquam &ipsi Hungarorum pars, propiùs tamen ad antiquorum Hunnorum mores &instituta accedunt. Inter eos nulla dictinctio, omnes aequè nobiles habentur, quamquam paulatim antiqua illa simplicitas, admixtione Hungarorum, corrumpatur. Divisio. Urbes praecipuae sunt, quae Saxonia appellantur, Cibinium, sive Hermanstadt, Caput Provinciae, Claudiopolis sive Colos tur, vel Clausenburg; Corona sire Parssovia, vel Croonstadi, Alba julia, sive Weisenburg, &septem Siculoruam Sedes, ex quibus Lyldi, Orbay, Sepsi, &c. Polonia. Post Hungariam Polonia sequitur. Regio ingens, sed tota ferè campestris &plana, unde etiam nomen obtinuit. Nam Pole planitiem Scythae appellant. Acres ibi Hyemes, sed segetes in immensum profert, adeò frumenti ferax, ut totus ferè Septentrio inde sibi alimenta quaerat. Amplissimae sylGae, &apum in arboribus innumera agmina; Hinc mellis atque etiam cerae copia. Domus pleraeque ex ligno, vili structurâ, ex lapide rara aedificia: per campos atque sylvas plerumque dispersi habitant. Incolae. Incolae duorum generum sunt. Poloni &Lituani, linguâ moribusque diversi. Polanis saevius sub aspera coelo ingenium, &nisi externis moribus excolantur, parùm ad seculi nostri humanitatem vulgò accedunt.