Latin
DE REGNIS
Georg Horn, Orbis politicus 51-2
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem inter Gallos &Hispanos contrarietas quaedam naturalis, ita ut omnia habeant contraria, neque minor sit disparitas inter duas illas nationes, quàm inter aquam &ignem: ut peculiari libello illa Gallorum ac Hispanorum repugnantia fuit descripta. Ita nunquam potest se movere alterutra natio, quin statim altera sit in armis, ac sese consiliis ipsius opponat. VI. Contilia &Actiones Hispanorum sunt lenta &tarda. §. 1. Hispani cùm sint temperamento melancholico &atrâ bile abundent, hinc omnes ipsorum actiones &consilia tarditatem &nimiam gravitatem repraesentant, ita ut plerumque occasiones rerum gerendarum praetermittant, dum momenta rerum nimiâ scrupulositate expendunt. Sunt potiùs Fabii, quàm Marcelli, cunctatores, quàm festinantes. Hinc tanta inter ipsos &Gallos est naturarum contrarietas. Cum Galli in omnibus actionibus sint praecipites ac festinabundi, qui furore potius &impetu, quàm consilio &ratione res suas administrant. Quapropter Gallorum locitatem Hispani suâ constantia frangunt, non secus ac rapida flumina rupibus franguntur. Quanquam igitur Galli plerumque superiores sint bello, tamen consilio &morâ Hispanorum fructum victoriarum ferè amiserunt, ac in contractibus pacis plerumque inferiores deprehenduntur. XII. Hispani affectarunt Monarchiam quintam. Causa fuit inusitatum illud incrementum gris ----Hispaniae per Americae detecti enim praeterea fortuna certatim amplissima Regna &potentissimos populos illorum Imperio adderet.