Latin
DE REGNIS
Georg Horn, Orbis politicus 52
Unproofread scanNot analysed yet
iterum defecit Portugallia, ac dimidiam partem Imperii Hispanici secum abstraxit, ita ut hodiè Rex Hispaniae non nisi dimidiam magnitudinem Majorum suorum obtineat. Actum fuit acriter de Portu gallia debellandâ, verùm irrito successu, caesis ad Evoram Castilianis memorabili ad omnem posteritatem praelio, JOHANNE II. Austriaco, ne quid fatali omini deesset, Imperatore. V. Hostes Hispanorum perpetui sunt Galli. §. 1. Postquam Ferdinandus Arragonius tot regnorum conjunctione fundamenta posuerat Quintae alicujus Monarchiae: GALLI qui hactenus Hispanos tanquam impares neglexerant, ab eo tempore perpetuis quasi bellis crescentem eorum potentiam defatigarunt. Quod inprimis factum fuit, cùm CAROLUS V. Rex Hispaniae Imperium quoque Germanicum consecutus fuisset: Hinc atrocia illa bella inter Carolum V. &Franciscum I. Inter Pilippum II. &Henricum II. Sed Philippus II. cùm Galliam suis conatibus tàm pertinaciter adversari videret, non bello, sed factionibus florentissimum illud regnum statuit opprimere; in quem finem excitavit Sacram Ligam, artùm vocabatur, quâ per 30. ferè annos Galliam miserrimè afflixit, donec tandem Hennicus IV. velut novus aliquis Hercules capita illius hydrae contunderet, ac partim ferro resecaret, partim igne exureret. Ita Gallia recuperavit antiqvum animum, ac Hispanicae potentiae constanter iterum se opposuit: donec tandem praeterito anno inter Hispanos atque Gallos post diuturnum 26. ann. bellum pax conjugio fuit sancita. §. 2.