Latin
DE REGNIS
Georg Horn, Orbis politicus 55
Unproofread scanNot analysed yet
Sed omnia haec consilia successu caruerunt, ac tantum abest, ut Hispania Monarchiam Europae consequeretur, ut potius plerique Reges &Principes sese quàm acerrimè opposuerint huic Hispanorum ambitioni, praesertim à quo tempore Cardinalis Richelius Gallorum potentiam administravit, cujus etiam industriâ Lusitani defecerunt, ita ut nunc Hispania, intestino ac domestico hoste laborans, &immensis cladibus fracta atque imminuta, aegrè praesentem suum statum tueri possit, &consilia Monarchiae consequendae deponere cogatur. §. 2. Praetextus consequendae hujus Monarchiae erat defensio &propagatio religionis Catholicae, cujus se supremum Protectorem Rex Hispaniae venditabat, &Haereticarum, ut vocantur, exstirpatio. Nam his duabus rationibus Hispani omnes suas ambitiones pallia re fuerunt soliti, quod non studio potentiae amplificandae, sed pro defensione Ecclesiae Romano Catholicae, &ad exstinguendas haereses, bellum sacrum gererent. Sed haec pia franadeò fuit deprehensa ab ipsis Catholicis, ut hodiè non nisi cum ludibrio illa uti possint. VIII. Hispania laborat inopiâ Pecuniae &hominum. §. 1. O. anquam Hispania auro &argento Americano totum orbem impleverit, ipsa tamen adeò est exhausta, ut vix aliâ monetâ, quàm cuprea utatur; ac praesertim Belgae, cùm bellum Hispanicum duraret, moneta cupres ingenti numero clam illatâ, aurum &argentum Hispanicum ad sese transtulerunt. Ita ut mirabili quodam modo Hispania inter infinitas opes semper sit inops ac bulimiâ laboret, &nunquam satiari possit opibus, quas ex America advehit, immensis. §. 2. Nec minor hominum est indigentia.