Latin
DE REGNIS
Georg Horn, Orbis politicus 56
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cùm Hispania ingens terrarum spatium ambitu suo complectatur, pauci tamen Incola pro tanto corpore reperiuntur, &magnam partem desolata atque inculta jacet. Causa reperitur triplex (1) propter colonias, quas in Americam &Indiam Orientalem frequentissimas duxit. (2) propter bella externa Halica &Belgica, quae omne robur Juventutis Hispanicae exhauserunt. (3) ob proscriptionem Iudaeorum &Maurorum. Nam Ann. C. 1610. ex Hispania pulsi fuerunt novi Christiani, h. e. quicunque ex Mauris abnegato Mahomete religionem Christianam amplexi fuerant. Horum numerus superavit plus quàm duodecies centena millia hominum; ita, ut integra in Hispaniâ provinciae desolatae jaceant, quae olim fuerunt populosissimae. §. 3. Contra hanc hominum inopiam varia excogitata fuerunt consilia, sed praecipuum in eo consistebat, ut matura conjugia &procreatio liberorum multis privilegiis &immunitatibus promoverentur: Si quis 18. anno aetatis uxorem duceret, liber erat a tributo. Si quis sex liberos masculos simul viventes procrearet, is majoribus adhuc dignitatibus fruebatur. IX. Hispani exteris populis sunt exosi. Propter mores superbos &tyrannidem.