Latin
57
Georg Horn, Orbis politicus 57-4
Unproofread scanNot analysed yet
In bello admirabili celeritate utuntur, vix ullus militum est, quin tres quaetmore equos secum ducat, ut nocte dieque summâ celeritate incitent; &incedentes fessos cum intactis permutent; Hostem sagittarum incredibili multitudine obruunt, &non minùs in fuga metuendi sunt, quàm ex adverso pugnantes. Poloniam imprimis &Moscoviam creberrimè infestant, illarumque gentium pacor atque flagellum sunt. Turcia. Tellus omnium optima, &olim totius orbis celeberrima, sed jam propter Turcicum barbariem minùs exculta. Rari Agricolae, rarae segetes, pascua tamen &armenta, magnarum urbium cadavera, confractae in montibus arces, horrendae solitudines, ostendunt, &quàm culta olim fuerit, &quantam cladem Scythica illa tempestas artulerit. Incolae. Hanc Regionem duplex imprimis gens hodiè tenet, Graeci, Indigenae, atque advenae Turcae. Hinc illa morum diversitas, nihil Graecis abjectius, nihil insolentius Turcur. Illi servire, hi dominari &insultare nati. Adeò degenerant ab antiquâ illâ Generositate Graeci, ut nihil illis magis barbarum, rude, leve, omnibus denique vitiis corruptum reperiri queat. Sed Turcarum potissima habenda ratio, quae gens ex intima progressa Scythiâ, primò universam Asiam, mox magnam etiam Europae partem horribili victoriarum cursu, pervasit. Pastoogle res olim erant inopes, contenti, alieno domino subjecti, armenta in patentibus siquebantur campis, &in plaustris ab uno n alium locum perpetuò migrabant.