Latin
58
Georg Horn, Orbis politicus 58-3
Unproofread scanNot analysed yet
Posta à Muhammode, Persarum Rege, in Persim exocati, ab eo tempore arma munquam deposuerunt, sed evocatis suorum pluribus, primò Persiam, mox Asiam universam imperio suo subjecerunt, &quanquam aliquoties à Tartaris fracti, iterum violentius emersere, donec ante duo secula vastum illud Imperium in Asia, Europa &Africa constituerent. Turcae igitur ferum hominum genus, ad urbium &scientiarum perniciem nati; Rustica illis ac demissa indoles. Vilia aedificia, &nihil minùs, quam splendorem in aedibus curant. Scythicam suam barbariem, ne in cultissimis quidem Regionibus deponunt. Itaque nullum apud eos vitium exsulat, projecti in omnem libidinem, sols erga pauperes benignitas ipsorum commendatur, à quâ ne Christanos quidem, quos tamen canes appellant, excludunt. Sed pauci verâ origine Turcae, plerique ex diversissimis gentibus in unam Religionem &Principis Imperium coaluerunt, Breves ipsis arcus, inflectique difficiles, caeterum majore impetu tela expellunt, quam, quo machinae nostrae plumbeas glandes ejiciunt. Chalybem tres digitos altum a Turcica fagitta perransiri certum est.