Latin
59
Georg Horn, Orbis politicus 59-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec ars, quoniam non nisi multo labore comparatur, in totum penè apud Turcas, magno nostro beneficio exstincta est, ut in tàm vasto imperio vix duo tresvè supersint: caeteris laxi arcus, &armatis contemtibiles, omnis. ipsorum militia in Praetorianis, quos Janigaeros vocant, consistit, &hi frequentibus assveti seditionibus, audent etiam violentas Imperatori suo manus inferre, ac intra hos triginta annos, duo ab ipsis, Osman, &nuper Ibratim strangulati. Provinciae plerunque â servis administrantur. Pueri ex Illyrico, Circaßia vel Dalmatiâ capti per Turcarum Gymnasia, in armis &Religione exercentur, qui adultiores facti maximis admoventur Regni ministeriis, adeò ut ipsorum affinitatem ne ipse quidem Imperator refugiat, hi generi Imperatoris, hi summi consiliarii, hi Bassae, &maximorum Regnorum Praesides. Diuisio. Complectitur Romaniam sive Romuliam, quae vetus Thracia, ubi Metropolis, &sedes totius Imperii, In ambo sive Corstantinopolis. Haec urbs à Pausania Spartanorum Rege condita, à Constantino postmodum gloriâ opibusque aucta atque renovata, &à nomine suo Constantinopolis dicta, circiter 1150. annos Sacratissimi Imperii sedes, totiusque Orientis caput fuit. Nunc tamen foedissimae atque impurissimae Turcarum gentis Imperio ubjacet. Inde Adrina sive Adrianopolis, Nicopolis sive Varna &Philippopolis. Graecia, cujus partes, Macedonia, Albania, Lioadia, Morea, Macedonia, ubi Salanichi, olim Thessalonica, Duraza. olim Dyrrachium. Albania, ubi Croja &Scodra. Livadit, olim Achaja, ubi Satines, olim Athenae, &bes, olim Thebae. Morea, olim Peloponnesus, ubi Misstra, olim Sparta, Mahasia, Neapoli, Modon, Sinus Golso di Lepanto, olim Sinus Corinthiacus. Insulae.