Latin
DE IMPERIIS
Georg Horn, Orbis politicus 6
Unproofread scanNot analysed yet
Id certum est, post mortem Friderici II. ultimi ex Sueviae Ducum familia Imperatoris, solos VII. Electores, Imperatorem creasse. IV. Aurea Bulla &Constitutiones Imperii, quae vocantur Reiche Abscheide /sunt Lex fundamentalis Imperii Germanici, &praeterea CAPITULATIONES Imperatorum cum Electoribus. Anno 1356. KAROLUS IV. Imperator in Comitiis Noribergensibus promulgavit legem fundamentalem Imperii, quae vocatur ab aureo Sigillo, Aurea BULLA. Haec ab illo tempore perpetua fuit LEX IMPERII, &sancta ac inviolabilis Constitutio, quâ continentur Privilegia, libertates, ordo &mutuus respectus inter Imperatorem ac Principes. Sed quemadmodum nihil in rebus humanis adeò perfectum reperitur, quòd non longo tempore vitium contrahat, &correctione aliquâ indigeat, sic nostrâ memoriâ Aurea Bulla in dubium fuit vocata propter controversias inter Electorem Palatinum &Ducem Bavariae, neque ante finiri potuit illa lis, quam in ultima pace Monasteriensi Octavus Electoratus institueretur. V. Domus Austriaca hodie Imperium obtinet. Post diuturnum illud interregnum ab obitu Friderici II. Imperatoris; tandem electus fuit Imperator RUDOLPHUS Comes Habsburgicus. Auctor hujus Electionis fuit Elector Palatinus.