Latin
DE IMPERIIS
Georg Horn, Orbis politicus 7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam eum Rudolphus esset Princeps bellicosus, &tres haberet filias nubiles, Electores Palatinus, Saxo &Brandenburgicus, singuli singulas sibi sponsas destinarunt, atque ita Imperatoriam dignitatem Rudolpho, quanquam exigua ejus esset potentia, detulerunt. Hic RUDOLPHUS fundavit praepotentem domum AUSTRIACAMI quae totum quasi orbem terrarum potentia suâ complexa, eum vel conjugiis, vel armis sibi destinavit, &Imperii Rom. limites longius promovit, quam ullus unquam Imperator ab orbe condito. RUDOLPHUS Imperator primo omnium occupavit illas Provincias, quae jure Feudali ad Imperium spectae bant. Vacuae tum erant legitimo Principe Austria, Stiria, Carinthia, &quicquid in illis partibus ad Austriacos hodie spectat. OrTOCARUS Rex Bohemiae provincias uxorio jure invaserat. RUDOLPHUS jubet illi decedere &imperio restituere, quod injustè occupasset. Negat Ottocarus &potentiâ suâ fretus, vilipendit Imperatorem, &paulò post bellum ipsi infert. Sed victus in Austria &à duoORBES duobus nobilibus ex Stiria proditus, vitam cum omnibus illis provinciis amisit, quas Rudolphus jure belli &potestate Imperatoriâ in filium suum Albertum contulit, atque ita Comites Habsburgici facti fuerunt primo Duces: deinde Archiduces AUSTRIAE atque hinc potentiam suam longè latèque ad nostra usque tempora propagarunt. VI. Reges FRANCIAE Imperium à Germanis aliquoties repetunt. Paecipuè post mortem Maximiliani I. Anno 1518. &19. Tum FRANCISCUS I. Rex Galliae summis viribus sese opposuit Domui Austriacae, ac imperium pecuniâ ad