Latin
PRUSSIA
Georg Horn, Orbis politicus 64-3
Unproofread scanNot analysed yet
hodieque Imperatorem agnoscunt Superiorem. Carpz. c. 7. s. 6. habentes Seßionem &Votum in Comitiis; sed ita, ut ab omnibus oneribus exemti sint, nisi quòd interdum contra Turcas aliquid auxilii mittant. IV. Dux Sabaudiae est vicarius Imper. perpetuus per Italiam. Quemadmodum per Germaniam Saxo &Palatinus, vacante Imperio, vicariatum exercent: ita per Italiam Dux Cabaudiae &Mantua de vicariatu inter se contendunt; sicut nuper post mortem Ferdinandi III. ubi tamen Sabaudo praelatus fuit Dux Mantuae. V. Praetendunt in Genevam, ditionem Bernensem, Montisferratum, Portugalliam, Cyprum &Jerusalem.