Latin
PRUSSIA
Georg Horn, Orbis politicus 65
Unproofread scanNot analysed yet
1. Praetensiones Ducis Sabaudiae sunt in Genebam. Causas vide apud Thuan. I. 97. &125. Meter lib. 24. 2. In ditionem Bernensem; quippe A. 1535. Bernenses Helvetii Sabaudo ademerunt, quicquid possidebat ad Septentrionales partes lacus Lemani, quae regio vocatur. Pays de Vaux, cujus caput est urbs Losanna. Unde Anno 1612. Bernenses coram Camerâ Spirensi accusavit, sed qui illud judicium declinarunt. Meter. l. 33. 3. In Ducatum Montisferratensem; Unde 1614. bellum exortum inter Sabaudum &Mantuanum. Meter. I. 24. &47. Philibertus Emanuel regnum Portugalliae praetendit, quia natus erat ex Bearrice, altera filiâ Emanuelis, Regis Portugal. Thuan. l. 65. Sed hac praetensione cessit in gratiam Phil. II. R. Hispan.