Latin
II. DE REGNO GALLIAE
Georg Horn, Orbis politicus 70
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Galli sunt Factiosi &Bellorum avidi. Antiqua haec fuit Gallorum natura, quòd nunquam conquiescere possint, sed vel externis bellis, vel civilibus, vel factionibus familiarum atque duellis inter se exercere odia cupiant. Adeò omnis quietis pertaesi, vel cum aliis, vel inter se perpetuò rixantur, similes stipulis, quae levissimo contactu flagrant, sed eâdem celeritate, quâ ignem conceperunt, iterum exstinguuntur. Hinc crebra, sed brevia Gallorum inter se sunt bella, paucis annis &pax, &bellum, &transactiones, &ruptiones. Sed haec omnia clariùs perspiciuntur ex historiâ unius seculi ab Anno 1560. ad praesentem, quàm ut breviori narratione exponi possit. IX. Faciliùs aliena acquirunt, quàm retinent. Hoc ex eodem fundamento, ut antecedentia, profluit: Quia enim natura Gallorum est Mercurialis, hinc nunquam diu uno loco consistere possunt, sed celeriter omnia pervadunt atque occupant. Huc pertinent illorum expeditiones in Lombardiam, Ducatum Mediolanensem, Neapolin, Siciliam, Cataloniam, quas omnes regiones brevi tempore occupârunt: sed eadem facilitate iterum amiserunt. Inprimis memorabiles expeditiones Gallorum in Italiam, quas copiosè describunt Philippus Cominaeus &Guicciara dinus. Memorabiles sunt Vesperae Siculae perpetratae A. C. 1268.