Latin
II. DE REGNO GALLIAE
Georg Horn, Orbis politicus 71
Unproofread scanNot analysed yet
ubi unâ horâ conspiratione Siculorum omnes Galli per totam Siciliam fuerunt obtruncati, tanto furore &odio nominis Gallici, ut etiam praegnantium ex Gallis foeminarum uteros exciderint, ne quisquam ex invisâ &exosâ gente superesset. Ita Dens &Natura Gallorum mobilem naturam suis limitibus includere voluit, neque egredi montes Pyrenaeos, Vel Alpes, vel fluvium Rhenum. Rhenus enim antiquus fuit terminus inter Galliam &Germaniam. Quapropter etiam Galli in nuperâ pace Monasteriensi Brisacum, Philipsburgum, Theonstillam siste Didenhoffen, &alia ad Rhenum loca sibi pacti fuerunt, &nunc in controversiâ cum Duce Lotharingiae liberos aditus sive vias in Germaniam usque ad Rhenum deposcunt. X. Militia Gallica consistit in robore Equestri. §. 1. Nullus Egnitatus praefertur Gallico, quia ferè constat ex Nobilitate. Quapropter lli omnes suas victorias imputant suo equitatui.