Latin
REGNUM
Georg Horn, Orbis politicus 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et quanquam externus hostis undique urgeret, non tamen Carolingi inter se concordes esse potuerunt, sed civilibus bellis inter Carolum Calvum, Franciae, &LudoCrcum ejusque filios, Germaniae Reges, quicquid restabat virium, prodigè perdebatur Respirarunt aliquo modo Francorum res sub Carolo Crasso ab intestinis dissidiis, qui primus publico edicto annos a nato Christo numerari jussit, &solus post Carolum Magnum cùm Imperio Germaniam, Galliam &li aliam possidebat. Sed idem mirum fortunae inconstantis ludibrium fuit, &ex summâ potentiâ in extremam paupertatem repentè delapsus. Quippe cùm an. 887. gravi morbo mente imminutus fuisset, spoliatus ab Ordinibus Imperio, ita se ab omnibus desertum &neglectum vidit, ut intra triduum extremâ fame ac siti laboraret, ac nisi Episcopus Moguntinus ejus misertus fuisset, ac per aliquot dies cibum suppeditâsset, tantus paulò antè Imperator fame periisset. Post longam instantiam à successore suo Arnolpho plura impetrare nonpotuit, quàm exigui cujusdam pagi Nicalingen reditus, unde aegrè sustentatus paulò pòst obiit, ac plebejo tumulo conditus fuit. Sed Carolo Simplice circa A. C. 900. Normanni illam Galliae partem, quae hodieque Nermannia dicitur, obtinuerunt. Sub eodem Gomitatus Geldriae, Frisiae, Hollandiae, FlanA, &multi alii originem habuerunt. Ultimus Carolingorum fuit Ludovicus V.