Latin
REGNUM
Georg Horn, Orbis politicus 76-3
Unproofread scanNot analysed yet
quo intra annum veneno à conjuge suâ necato, series Carolingorum in Germaniâ pariter ac Galliâ defecit. Tertia familia apud Francos fuerunt. Caperingi ab Hugone Capeto ad nostra usque tempora. Quintus ex hac familiâ Ludovicus fuit, cognomine Crassus. Sub quo exarsit primum bellum Anglicum, ex Ludo Latrunculorum, inter Ludovicum &Henricum, Angliae Regem, ortum, quod per aliquot secula intermissum potiùs, quàm compositum fuit. Omnium celeberrimus fuit Ludoviens IX. Sanctus, qui infelicia contra Saracenos bella gessit. Quippe ad Damiatam in Aegypto captus, quaecunque occupaverat loca, pro libertate obtinendam reddidit. Philippus Pulcher à Bonifacio. VIII. Papâ excommunicatus, per contentum ita rescripsit: Sciat tua maxima fatuitas, nos in temporalibus nulli subesse. Cùm vero Carolus IV. Pulcher absque masculâ prole A. 1328. decessisset, gravissima propter successionem inter Gallos &Anglos bella exorta sunt. Quippe Eduardus III. ex sorore Caroli natus, proximum se regni heredem jactabat. Contrà Galli praetextu Legis Salicae ipsum excluserunt, assumto Rege Philippo Valesio, proximè agnato masculo. Hinc bellum, in superior Eduardus innumeris cladibus nafflixit.