Latin
LEUCHTEMBERG
Georg Horn, Orbis politicus 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
duodecies centena millia librarum Turonensium pro principatu Sedanensi compensationis loco accepit. ARAUSIO sive ORANGE. I. Arausionensis supremus Principatus factus est. I. PRincipatus Arausion situs in Provinciae Comitatu. Initiò fuit penes Banscorum familiam circa A. 1242. deinde aliquoties in beneficiariam fidem à Provinciae Comitibus receptus fuit. 2. A Bauscis jure conjugii pervenit ad familiam Cabillonensem Anno 1410. ex quâ Ludovicus XII. A. 1499. Johannem, Principem Arausionum iterum liberum esse jussit; sed hanc gratiam Franciscus I. sub Philiberto revocavit, II. A. Cabilloniis pervenit ad Nassovios. Philibertus Cabillonius sine liberis decedens, Renatum Nassovium haeredem instituit, qui cùm partes Caroli V. sequeretur, Madritiana pacificatione cautum fuit, ut Arausionensis. Principatus summo Imperiô gauderet, atque ex titulo Anno 1559. restitutus fuit Wilhelmo Nassovio, Principi Auriaco, à quo pervenit ad Philippum filium; ab hoc ad Mauritium, Fridericum Henricum, Wilhelmum secundum, &,qui hodie superest, Wilhelmum tertium. III. Fiunt Gubernatores Faederati Belgij, &Marchiones Verae. Cùm Belgae ab Hispanis defecissent, familiam Arausionensem imprimis elegerunt, cui regimen provinciarum &militiae terrâ marique committerent. Anno 1588. Mauritius creatus fuit Marchio Verae in Walachria Zeclandiae. Thuan. l. 89. I. Potiuntur Comitatu Meursensi. Idque ex donatione, factâ Mauritio ab Aemylia Walpurgi, Comitissâ Meursae, frustrà se opponentibus Clivensibus. Thuan. lib. V. De natur titulò Gelsitudinis. An. 1630. Ludovicus, decimus tertius Rex Galliae, Fridericum Henricum Principem Arauf. donavit, titulô Celsitudinis, sive Hoogheyd. VI. Ludovicus XIV. Principatum. Arausion. occupat. Anno 1661. Sub Wilhelmo Tertio Ludobicus XIV. Rex Galliae Principatum Arausionensem occupaverat, castellum, quod naturâ &arte inexpugnabile erat, funditus evertit: sed hoc anno Principatum in libertatem restituit.