Latin
IN GERMANIA
Georg Horn, Orbis politicus 83-2
Unproofread scanNot analysed yet
IN GERMANIA Principatus Anhald, Mansseld, Henneberg, Hohenzollern, Eggenberg, Lobkovvitz, Salm, Dietrichstein, Nassau, Ostfriesland. ANHALD. I. Principes Anhaldini fiunt Electores Brandeburgici &Saxoniae. 1. ALbertus Ursus Marchiam Brandeb. à Conrado III. Imp. impetravit, ac Anno 1142. à Friderico I. Imp. Marchio Brandeb. inauguratus fuit. Idem ex Germaniâ inferiori, praesertim Flandria, Hollandia, Frisiâ, Westphalia, Colonos in Marchiam, bellis Vandalicis exhaustam, duxit; estque haec causa, quare circa Witebergam nomina Cameraci, Neomagi, Burgarum, &alibi alia reperiantur. Huic Alberto Urso Saxonia &Marchia omnem ferè humanitatem debet. 2. Anno 1180. in Comitiis Wurtzburgi cis, exautoratô Henrico Leone, Duce Saxoniae &Bavariae, Bernhardus, Alberti Ursi filius, Dux &Elector Saxoniae à Friderico I. pronunciatus est. Insignia sunt trabes auratae &nigrae, cum serto rutaceo, quod inde accessit, cùm Imperator Bernhardi clypeo corollam Rutaceam, capiti suo detractam, injecisset. Atque hinc Ruta domui Saxoniae Sacra habetur. II. Anhaldini dividuntur in Dessau, Bernburg, Plotzgo, Zerbst, Hatzgeroda, Kothen. Henritus I filius Bernhardi, factus fuit à Friderico II.