Latin
III. DE REGNO BRITANNIAE
Georg Horn, Orbis politicus 83
Unproofread scanNot analysed yet
Dux Glocestriae, quô nullus unquam mortalium majorem tyrannidem exercuisse perhibetur. Contra hunc emersit Henricus Dux Richmondiae, qui tùm temporis erat caput familiae Lancastrensis; &quia Richardus III. omnibus erat exosus, hinc quamplurimi ad Henricum defecerunt. Controversia inter familiam Eboracensem &Lancastrensem commissa fuit proelio, quod factum Anno 1483. apud Urbem Lecestriam, ubi Richardus &Henricus ipsi inter se suâ manu pugnarunt. Favit Deus Henrico, &in praelio occisus fuit Richardus III. à cujus etiam capite ablata corona militum acclamatione imposita fuit victori Henrico, qui imposterum vocatus fuit Henricus VII. Angliae Rex. §. 2. Cùm jam nemo ex masculâ progenie familiae Eboracensis superesset, Henricus VII. duxit Elifabetham, unicam Eduardi IV. filiam, atque ita duas factiones sive familias Lancastrensem &Eboracensem conjunxit. A quo tempore duplicata rosa alba &rubra in Regum Angliae insigniis conspicitur, quâ denotatur conjunctio domûs Eboracensis &Lancastrensis. Quapropter Angli hanc rem designant his verbis: Henricus rosas. §. 3. Exstinctis his factionibus Henricas VII.