Latin
III. DE REGNO BRITANNIAE
Georg Horn, Orbis politicus 84
Unproofread scanNot analysed yet
totam Britanniam sub unum imperium redigere conabatur, quod cùm nullis hactenus bellis fieri potuisset, statuit conjugio inter Reges Angliae &Reges Scotiae hoc perficere. Igitur filiam suam Margaretham matrimonio conjunxit cum Iacobo IV. Reges Scotiae, atque ita fundamentum posuit Monarchiae Britannicae: nam ex illo conjugio prognatus fuit lacobus V. ex hoc lacobus VI. qui exstinctâ familiâ Regiâ Angliae in Elifabethâ Anno 1603. tanquam proximus haeres Rosae albae &rubrae factus fuit Rex Angliae, &ita primus ab orbe condito totam Britanniam in unam Monarchiam sive corpus redegit, quod Angli designant his verbis: Regnat Iacobus. II. Henricus VIII. se fecit Papam Angliae. Hoc est exclusâ potestate Pontificis Rom. se constituit caput Ecclesiae Anglicanae in terris. Is primò scripserat contra Lutherum ac propterea à Leone X. Titulum Defensoris Ecclesiae accepit, sed paulò post in rixas cum Clemente VII.