Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 83-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gibellini autem erant, qui partes Imperatorum cor tra Pontifices tuebantur. Ita in duas has factiones tota Germania &Italia dividebatur. Anno 1152. Fridericus Barbarossa Mediolanum funditus delevit, ab Alexandro III. Papâ pedibus conculcatus fuit, cum dicto: Super aspidem ambulabis, &conculcabis colla Leonum; cumque Fridericus regereret: Non tibi, sed Petro. Papa respondit: Et mihi, &Petro. Extremâ senecta Fridericus expeditionem in Terram Sanctam suscipiens, in Ciliciae fluvio submersus, periit; ut aliqui tradunt. Procopius verò aegritudine &senectâ obiisse. Hujus Friderici filii fuerunt Henricus VI. &Philippus, qui ordine imperarunt, quorum hic ab Ottone Witelspachio nefariè trucidatus fuit A. 1208. Ei successit A. 1212. Fridericus II. Hic perpetuis Paparum odiis exagitatus, magno animo aemulos suos debellavit, &Hierosolymam ab Aegyptio Sultano recuperavit. Contra eum creatus fuit Caesar Withelmus, Hollandiae Comes, sonius XII. Rex Castiliae, Richardus, Dux Cornubiae. Necatur Fridericus à fillo suo illegitimo Manfredo. Suc cessorem habuit filium Conradum, sed &hic veneno necatus, Conradinum ultimum ex hâc familiâ reliquit: Qui quanto scelere à Carolo Andegavensi Neapoli decollatus fuerit, suprà in Rebus Siculis dictum. Post obitum Friderici II. terribile interregnum in Imperio Germanico fuit, quod totis octodecim annis duravit.