Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 84-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil passim per omnes Provincias, nisi vis &devastatio, uulla legem reverentia aut cura quisque sibi dux &author, ac amoto capite jus penes potentiores erat. Tandem Principes harum confusionum pertaesi, Rudolphum, Comitem Habsburgensem, Imperatorem crearunt. Anno 1273. Hic est ille Rudolphus Conditor Familiae Austriacae, cujus hodiè imperium toto orbe amplissimum est. Is igitur concussum longo interregno imperium, ustitiâ &pace iterum composuit, rebelles in ordinem redegit, latrocinia excisis passim arcibus, exstinxit. Ingens bellum cum Superbo Orteca, Rege Bohemorum, gessit, quem plurimis provinciis &simul vitâ exuit. Ita Rudolpus vacuam nactus Austriam cum Carinthiâ &Stiria, eas tanquam feudum Imperii Alberto filio suo tradidit, atque ita potentiae Austriacae fundamenta posuit. Inter arcana ejus fuit, non ingredi Italiam. Quippe terrebant eum vestigia priorum Imperatorum, quibus Pontifices non aliam ob ausam, tùm insensi fuerunt, quàm quòd jus liam sibi assererent. Anno 1291. Mortuo Rudolpho Adolphus, Nassoviae Comes, Imperator creatus fuit. Ei se opposuit Albertus, Dux Austriae, Rudolphi filius, à quo apud Spiram in praelio obtruncatus fuit Adolphus.