Latin
III. DE REGNO BRITANNIAE
Georg Horn, Orbis politicus 88
Unproofread scanNot analysed yet
Erat Elisaberba ultima ex sanguine Regum Angliae, ideoque crebris potentissimorum Regum conjugiis ambiebatur, quos ipsa diu vanâ spe lactavit; certa non nubere, &in illo proposito constanter per 45. Annos regni sui perseveravit. In oenae appetitae fuit infidiis Jesuitarum, sed semper Dei providentiâ evasit. Hispanorum crescenti potentiae acriter sese opposuit, ac illorum consilia disturbavit. Inprimis memorabilis fuit profligatio Classis Hispanicae, quae jactantiâ appellabatur Inferacibilis, quam Anno 1588. auxiliantibus praecipuè Hollandis &Zeelandis, pessum dedit. VI. Jacobus VI. Rex Scotiae fundavit Regnum Magnae Britanniae. A. C. 1603. Elisa letha paulò suum ante obitum successorem &haeredem Angliae declaravit proximum suum agnatum Iacobum VI. Regem Scotiae, qui primus omnia Regna &insulas Britannicas in unum corpus redegit, ac ut antiqua odiorum nomina aboleret, Regnum Angliae &Scotiae in posterum antiquo &communi nomine appellari publico decreto Parlamenti jussit Magnam Britanniam. Mox atrox contra ipsum &totum Parlamentum inita fuit conjuratio, quae vocatur PulGeraria cerariae: quippe domum, in quà Parlamentum congregatur, pulvere pyrio stipaverant, unô ictu fulmineô Regem simul ac Parlamentum è medio sublaturi.