Latin
III. DE REGNO BRITANNIAE
Georg Horn, Orbis politicus 89
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Suprema Regni administratio penes Parlamentum consistit. Parlamenta Angliae constant ex tribus membris: (1) ex Rege vel Protectore, tanquam capite ac animâ, (2) ex domo Nobilium, qui vocantur Lords, (3) ex deputatis populi, qui vocantur Communs. Penes hos est suprema potestas condendi &abolendi leges. Rex vel Protector habet potestatem probandi, vel improbandi decreta Nobilium &Populi: sed nulla tributa aut onera nova sine consensu populi imponere potest. Quamdiu inter Parlamentum &Regem est concordia, omnia benè habent: Discordantibus, atroces tumultus vel bella civilia conseqvuntur, quemadmodum nostro tempore contigit. VIII. Lanificium praecipua Angliae Columna est. §. 1. Floruit inde usque ab Eduardi III. temporibus, qui anno 12. sui regni plurimis concessis privilegiis &libertatibus Belgas in Angliam invitavit, à quibus Angli artem pannorum laneorum texendorum didicerunt. Crevit sub Elisabet ha, quae iisdem artibus, multa millia Belgarum, tyrannidem Ducis OKBIS cis Albani fugientium, in Angliam recepit. Hinc immensa illa copia pannorum Anglicorum per totum orbem terrarum dispersa, atque inexhaustae illae opes mercatorum, quibus reliquas ferè nationes superârunt. §. 2. Quippe immensa lanae copia ex innumeris ovium gregibus colligitur.