Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 93-3
Unproofread scanNot analysed yet
Rege, urbem Caletum misit. Sic Angli omni Imperio trausmarino xciderunt. Anno 1560. Ejus Soror fuit Elifabetha, quae omnes Angl. Reges rerum gestarum manitudine superavit: Cujus praecipua opera uêre: Reformatae religionis, ejecto Papata, nstauratio: Belgarum contra Philippum II. Regem Hispaniae defensio: Classis Hispan. profligatio. A. 1588. Ejusdem jussu Maria, Scotorum Regina, capite plexa fuit, cujus tamen filium Jacobum VI. Scotiae Regem, quòd ipsa improlis decederet, haeredem instituit. Sic exstincta samiliâ Regum Angl. Anglia, Scotia, &Hibernia sub unius Regis Imper. concesserunt, de quâ conjunctione antequam agamus, praemittenda sunt quaedam memorabilia ex historia Scotor. &Hibern.