Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 93-4
Unproofread scanNot analysed yet
MEMORABILIA SCOTIAE. (Coti primò suas sedes in Hiberna habuêre, ex eâ trajecêre in eam Septentrionalis Britanniae partem, quae hodieque Scotia dicitur. Primus ipsorum Rex Ferguscus appellatur, Alexandro Magno coaetaneus, à quo ad Carolum II. infelicem Regem hodiernum centum sexaginta quatuor Reges numerantur; sed illa antiqua meritò fabularum suspecta habentur. In Britanniam delati Scoti Pictos penitus delevêre circa An. 900. An. verò 900. Achaeus Rex Scotor. foedus cum Carolo Magno perpetuum inivit, quod inter ipsos &Francorum Reges multis seculis continuatum, nostrâ memoriâ abruptum fuit.