Latin
CONJUNCTIO
Georg Horn, Orbis politicus 95-3
Unproofread scanNot analysed yet
CONJUNCTIO ANGLIAE, SCOTIAE &HIBERNIAE. Nno 1603. Cùm Elisabetha absque prole obiisset, Jacobus VI. Scotiae Rex, ei, tanquam proximus agnatus, in Anglia quoque successit, omniumque Insularum Britannicarum primus Monarcha factus est, ac se Regem magnae Britanniae, Franciae, &Hiberniae appellare voluit. Initio Monarchiae suae conjurationem pulverariam feliciter evasit, ac toto imperii sui tempore paci deditus, à bellis in totum abstinuit, unde pro ignavo habitus &contemtus fuit: imprimis tamen naso adunco eum suspendit Gondomas iis, Regis Hispan. Legatus, qui ipsi quocunque vellet facilè persvasit.