Latin
CONJUNCTIO
Georg Horn, Orbis politicus 96-4
Unproofread scanNot analysed yet
Veneno, necatus putatur, &suspectus ob ipsius mortem fuit Dux Buclanghamia. Hujus filius &successor fuit Carolus I. Regum omnium infelicißimus, qui cùm initio regni negligentior fuisset, ac Parlamenta sua vili penderet, proque Episcopis extollendis nihil non ageret, populo suo exosus primò à Scotis, deinde ab Hibernis, denique ab Anglis, bello peritus, victus, captus, venditus, tandemque capite plexus fuit, relicto successore &infortuniorum Regnorumque herede Carolo II. Ita Stu ardorum domus longâ successione perpetua infelicitatis &tragoediarum exempla suppeditavit. MEMORABILIA SCLAVONICA. I. DALMATICA. CClasiones in Dalmatiâ &Illyrico Croatiam, Serviam, Russiam, Bosniam &Bulgariam, singula regna constituerunt circa Annum Christi 548. Horum res pleraeque sunt obscurae. Circa A. 1440. Stephanus, Sclavorum Rex, ad tantam potentiam pervenit, ut se Imperatorem Graeciae, Serviae, &Bulgariae appellaret, sed paulò pòst circa A. 1460. omnia haec regna in Turcarum potestatem pervenerunt. II. SARMATICA, quae res BOHE