Latin
CIVITATES
Georg Horn, Orbis politicus 98-2
Unproofread scanNot analysed yet
Privilegium praecipuum erat, quòd non penderent, nisi centesimam &ejus dodrantem pro vectigali, quod ab eo tempore amissum, nunquam recuperare potuerunt. 2. Idem ipsis in Norvegia Bergis accidit sub Frid. II. ubi Nobilitas Daniae privilegia Hanseatica ad se traxit; ita ut hodiè Hansa Teutonica sit corpus sine nervis, &singulae civitates, ut possunt, sibi prospiciant. V. Protectorem volunt eligere. Primus Hansae Protector fuit Magister Ord. Teuton. in Prussiâ Albertus Brandeburgicus. Sed eô ad Polonos desciscente; desiit Protectoratus, frustrà eum ambientibus Regibus Speciae, Daniae. Hispaniae, aliisque VI. Foedus ineunt cum Ordinibus Belgarum Anno 1616. Civitates Hanseat, foedus iniverunt cum Ordinibus Belg. foed. quanquam Caesar &Saxo acriter se opponerent. Proportionem contributionum vide apud Meter. l. 36. Et hoc foedus non tàm ad mercatura, quàm ad mutuam libertatis defensionem spectabat; quemadmodum ejus vigore Ordines Belgii itatem Bruns Gigam obsidione libera