Latin
I. LUBECA
Georg Horn, Orbis politicus 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
I. LUBECA. Lubeca est caput Hansae Teutonicae. *Nitiò subfuit holsatis; inde pervenit in potestatem Henrici Leonis, Saxoniae &Bavariae Ducis; mox ad Danos, &tandem sub Frider. II. ad Imperium. I. Seditionibus agitatur. Prima seditio plebis adversus Magistratum fuit An. 1308. Inde crebrae successerunt. II. Hamburgum ab Holsatis liberatur. Holsatiae Comites, tanquam Stormariae Domini, Hamburgum initiò habuêre; posteaargento libertatem redemêre, eamque Adolph. IV. Comes Holsatiae, ratam habuit. Reges Daniae in Hamburgum praetendunt, Cùm verò Duces Holsatiae regnum Daniae, obtinuissent, Vetus in Hamburgum Jus repetierunt, nunc bello, nunc transactionibus. III. Brunsviga à Ducibus Brunsvicensibus divexatur. Mortuô Anno 1219. Henrico, Electore Palatino, &Domino Brunsvicensi, Bruns Giga pervenit adotionem, Ducem Brunsvicensem. 2. Anno 1492. ingens dissidium exortum inter Civitatem &Henricum Ducem, ob hona, quae in agris possidebat civitas, &vectigalia, ac onera publica. Anno 1542. 1550. 1553. terum obsessa fuit ab Henrico Juniore, Duce, &denique Anno 1615. ab Henrico Julio acerrimè, sed auxiliis foederati Belgii liberata, &tùm certis conditionibus homagium praestitit. IV. Aquisgranum privilegiis exuitur.