Latin
MI PRINCIPES
Georg Horn, Orbis politicus xiv
Unproofread scanNot analysed yet
FRIDERICE, MARCHIO BRAND. Hunc ORBEM POLITICUM inscribendum censuerim, praeter illa, quae ex antiquitate &praeteritis temporibus memoravi, causa etiam haec fuit, quòd SERENIS. POTENT. DOM. ELECTOR jam ante novendecim annos per Joh. Bergium, Theologum, ad Professionem Theologicam Francofurtum ad Viadrum me evocare dignatus fuerit, promto me &ad obsequium parato, nisi aliter DEO visum tum fuisset, à quo res humanae diriguntur. Deinde quia Electoralis &Principalis vestra indoles, ad amplissimam Patriae communis Germaniae spem, cum voto omnium bonorum in dies assurgit. DEUS, qui Domum BRANDEBUNGICAM, tùm brevi tempore, ad summum in humanis, pietatis &potentiae fastigium admirabiliter provexit; Sereniss. ELECTOR. Parentem vestrum, diutissimè sospitet; Vosque omni benedictione Coeli ac Terrae abundanter cumulet! Scriptum Lugd. Batav. XIV. Novemb. cla. Iac LXVI. PRAE