Latin
MI PRINCIPES
Georg Horn, Orbis politicus xvi
Unproofread scanNot analysed yet
LECTOREM. RBEM POLITICUM, in quatuor divisum partes opusculum, si molem spectes, exiguum; caeterum in quo varietas rerum delectare pariter atque prodesse juventuti queat, tibi, LECTOR. Benevole, postquam ut id facerem, saepius ab amicis rogatus fueram, nunc legendum publicè exhibeo. Ac de causis quidem, quae me impulerunt, nunc dicere nihil attinet, cùm vel una illa ufficere queat, muneris id nostri, qui in Academiis docemus, partem haud exiguam esse, ut non voce tantùm, sed &calamo non privatim modò, verùm insuper publicè juventutem instituamus, quisque pro suo in Rem literariam affectu ac viribus; ut, quae apud paucos traduntur, exteris quoque innotescant, instituaturque velut commercium aliquod Academicum.