Latin
MI PRINCIPES
Georg Horn, Orbis politicus xvii
Unproofread scanNot analysed yet
India mittit ebur. Sic singuli sua in medium &publica commoda liberaliter conferant. Acceßit &illud quòd cùm exemplaria variè transcriberentur, non id modò corruptioni occasionem praeberet, verum etiam fraudi obnoxium esset, cùm quisque pro arbitrio adderet, demeret, &corrigendo, quae ex mente authoris non intelligebat rectè, deteriora faceret; unae si quid utilitatis sperandum erat, id cum tempore multiplicatis erroribus omnino peritirum videbatur. Ergò operae pretium visum hanc qualemcunque molestiam uscipere &publici juris facere, quae in usum jumorum olim tradita, &ab ipsis in niteras relata fuerunt. Ac nihil, vel perpatum mutare visum; quòd non opus perfectum, sed quale tnitio prodierat, publicare, tum negotia majoris momenti, tum temporis angustia, paterentur. Praecipuus labor &scopus fuit Ordinem facilem reberire, ac ita disponere omnia, ut quilibet privato studio facilè, quamcunque susciperet partem, eam extendere &dilatare posset.