Latin
13
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 13
Unproofread scanNot analysed yet
Quanti e Plerique in emendatione Calendarij, diuersas etiam quantitatatis ans tes anni, ab authoribus constituras, sed confuse, enumerant: ni ab ae- neque quicquam determinant, quod corte mirum in tantis Mathe maticis. Vides autem doctiss. D. Schonere, quatuor, ex quinopraedictis, causas inaequalis motus Solis ab aequinoctijs. Inctijs speti aequalitatem praecessionis aequinoctiorum, in aequalitatem alis consi motus Solis in ecliptica, decrementum eccentricitatis, denique deratio. apogij duplici de caussa progressum. Quare et ijsdem de cau sis, annum ab aequinoctijs minime aequalem esse posse. Ptolemaeo quidem facile ignosci potest, quòd aequalitatem ab aequinoctijs sumendam posuit, cum stellas fixas in conse quentia moueri, locumque apogij fixum statueret, neque eccentricitatem Solis decrescere. Quomodo autem alij se excusare velint, ego non video. Etsi namque concederemus eis, stellas et apogium Solis eodem motu in signorum con sequentiam ferri, nihilque propterea de tempore ab aequinoctio vero, in rei veritate mutari, sed potius propter instrumentorum defectum, omnem (quod tamen dicere, nostra aetate foret absurdissimum) diuersitatem contingere: siquidem apogij Solis progressus, parum admodum quantitatem anni mutat. Tamen non ideo sequetur, Solem regulariter ad aequinoctium verum sempet aequali tempore re dire, quemadmodum Lunam dicimus regulariter ab apo gio medio Epicycli elongari, ad idemque aequali tempore re uerti, vt Doctis. Marcus Beneuentanus ex Alfonfinorum sententia refert. Nam cum certè eccentricitatem Solis, non possimus negare non mutari, ipsi viderint, quomodo affirment, propter mutationem anguli diuersitatis à motu medio, anni quantitatem ab aequinoctio obseruatam non mutari. Ego profectò reipublicae &studiosis omnibus, quibus D.