Latin
14
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 14
Unproofread scanNot analysed yet
Doctoris, praeceptoris mei labor profuturus est, plurimum gratulor, quòd nos certam diuersitatis an ni rationem habeamus. Sed vt haec omnia facilius animo perspicias Doctiss. D. Schonere, en tibi ob oculos idem in numeris propono, vt his denique, quae supra promisi, respondeam. Sit Sol in puncto vernalis aequinoctij medij, quod tempore obseruationis aequinoctij autumnalis ab Hipparcho factae, anno ante natiuitatem Domini exlvii tribus grad. 29 min. primam stellam Arietis praecedebat. Sol procedat ab eodem puncto octauae sphaerae, vt in anno sidereo (scilicet coelxv dieb. ,xv minutis, xxiiii secundis ferè ad idem punctum reuertatur. Quia autem aequinoctium medium in anno sidereo Soli procedit obuiam per 50 ferè se cunda, fit vt Sol prius ad punctum vernale medium per ueniat, quam ad locum vnde digressus fuit, vbi videlicet Sol &aequinoctium medium in eodem eclipticae puncto coniuncti erant. Minor igitur annus ab aequinoctio medio quàm sidereus, qui ex nostris hypothesibus coelxv dierum xiiij m. xxxiiij, secun. ferè esse colligitur. Sed si inquiramus quot dies, &partes diei respectu aequinoctij medij, in celxxxv annis, qui sunt inter Hipparchum &Ptolemaeum excrescant, inueniemus Ixix dies ix min. ferè: deficerent itaque ij dies vi minuta si singulis annis quartam diei partem excrescere assumamus. Perpendamus igitur et reliquas causas, donec vnum tantum diem minus diei desiderari reperie amus. Tempore obseruationis Hipparchi, aequinoctium verum praecedebat aequinoctium medium secundum signorum an tecedentiam, 21 minutis eclipticae stellatae ferè, in quo puncto tunc Sol erat. Sed tempore Ptolemaei sequebatur aequinoctium verum ipsum medium 47 ferè minutis.