Latin
15
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 15
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur, cum Sol tempore Ptolemaei peruenisset ad 21 minutum ante punctum aequinoctij medij, vbi Hipparchi tempore aequinoctialem verum reliquerat, non erat aequinoctium, neque cum peruenit ad aequinoctium medium, sed postque illud per 47 minu, transcendit, in centrum terrae, vt Plinius loquitur, incidit, in locum videlicet aequinoctij veri. Fuerunt igitur Soli /grad. 8 mi. ascendenda quem arcum motu vero 1. die 8 mi, confecit. Hoc seruo ad latus, &perpendo quantum angulus diuersitatis hoc in loco decreuerit, &inuenio illi vnum ferè minutum diei correspondere, patet itaque, diebus ab aequinoctio medio computatis, tempus, diei 9 mi. accedere, quare &recte Ptolemaeum prodidisse inter suam et Hipparchi obseruationem à vero aequinoctio ad verum, celxxxv annos, Ixx dies, xviij minuta esse. Proinde &Ivij diei minuta deficere, quod etiam ex subtractione; diei 9 minu. de ij dieb. vi minutis, supra respectu aequinoctij medij desideratis, innotescit. Verum dicamus de defectu 7 dierum inter Ptolemaeum &Albategnium, quod ideo est illustre, quia majus est temporis interuallum, nempe deexhij annorum: quare &omnes causae magis erunt conspicuae. Tempore Ptolemaei aequinoctium medium, praecedebat ipsam primam stellam Arietis 7 grad. 28 ferè min. in signorum antecedentiam. AEquinoctio autem medio, sub inde Soli obuiam eunte, vt dictum, factum est, vt in annis intermedijs inter Ptolemaeum &Albategnium elxxx dies 14. min. ferè per additamenta respectu aequinoctij medij excrescerent. Deficient igitur V dies, 31. min. si tempus ad aequinoctium medium, ad id conferamus, quod exultat cum in quattuor annis vnus dies colligitur. Caeterum Sol tempore Ptolemaei aequinoctium verum in 47 min. post aequinoctium medium in signorum consequentiam reliquerat. Albategnij autem aetate aequinoctium verum in 22 min. ante aequinoctium medium in signorum antecedentiam erat. Prius igitur Sol ad aequinoctium verum, quam ad medium, vel vbi aequinoctialem verum reliquerat venit, quod est contrarium priori exemplo. Quantum itaque temporis vni grad. 9 min. respondebit, tantum de diebus respectu aequinoctij medij decedet, et residuo, nempe V diebus. xxxi mi, accedet: et quia eodem modo cum differentia anguli diuersitatis propter eccentricitatis decrementum, cui xx diei minuta respondent, agendum: vnus dies, xxx min.