Latin
38
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 38
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum poli terrae in colurum distinguentem solsticia media in cidunt, verus colurus cum medio in eodem iacebit plano, punctumque vernale verum cum medio coniungetur: cum tamen nisi polis vtriusque aequinoctialis coniunctis, plana aequinoctialium, &colurorum distinguentium tam media, quàm vera solsticia, &aequinoctia omnino coniungentur. Polo autem septentrionali in parte à C secundae librationis versus A dextrum limitem, morante, meridionali polo in puncto opposito constituto, aequinoctium verum sequitur medium, &Sol prius in medium quàm verum aequinoctialem incidit. Sed polis terrae mundi latera permutantibus, vt nempe polus Borealis à coluro solstitiorum mediorum sinistrum, australis dextrum latus teneat, verum aequinoctium praecedit medium, citiusque Sol cum vero, quàm cum medio aequinoctiali congreditur. Caeterum ab A versus B polis terrae procurrentibus, quia aequinoctium verum Soli quasi obuiam procedit, annus ad aequinoctia propter hanc causam decrescit: à B verò versus A, cum Solem quasi fugiat, annus ad aequinoctia crescit. Et polis terrae circa C haerentibus, breuiori annorum spatio notabile anni crementum aut decrementum percipitur. Cumque apparens stellarum fixarum processus annuae quantitati ad aequinoctia colligatus sit, eadem prorsus ratione velocior &tardior punctorum solsticiorum &aequi noctiorum à stellis fixis elongatio in antecedentia animaduertitur. De Solis autem Apogio quae principio ex obseruationibus secundum D. praeceptoris mei sententiam deduximus, quantum ad aequinoctij verni ab eo elongationem attinet, ex mox dictis satis innotuit. Progressus verò ipsius apogij sub ecliptica à motu centri parui circuli, &orbis magni centri, in pa rui circuli circumferentia vniformi latione dependet. Diameter orbis magni aut eclipticae per Solis paruique circuli centra transiens, est linea mediarum absidum Solis: Sed diameter per Solis orbisque magni centra est linea verarum absidum. Quemadmodum autem centrum orbis magni inter Solem et locum eclipticae vbi Sol perigium tenere creditur, reperitur: ita simi liter centrum parui circuli inter locum perigij medij et Solem statuitur. Tempore Ptolemaei linea verarum absidum à prima stel la Arietis in 57 grad. 50 minut. loco apogij apparentis, &in 237 grad 50 min perigij vtrinque terminabatur. Mediarum autem absidum in 60 grad. 16 minut.