Latin
39
Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 39
Unproofread scanNot analysed yet
&puncto opposito 240 grad. 16 minut. Nam centrum orbis magni, à summa parui circuli à centro Solis distantia 21 –fere grad. in anteceden tia processerat, tantundem nempe eodem tempore anomalia simplici, quae &obliquitatis existente. Vniformiter autem procedente tentro parui circuli super Solis centro, &orbis magni centro in parui circuli circumferentia, visa est summa absis Solis, tempore obseruationis, quam habuit D. praeceptor, 69 grad. 25 min. a prima stella Arietis tenere. At cum eodem tempore anomalia simplex 165 grad. fermè esset, prosthaphaeresis 2 grad. 10 minut. ferinè reperta est, centrumque parui circuli inter Solem &251 grad. 35 minut locum perigij medij constitit. Praeterea eccentricitas orbis magni seu excentrici Solis, si placet ita loqui quae Ptolemaeo –eius quae ex centro orbis magni fuit nostra aetate e partem ferè attingit, vt obseruationes ostendunt: &D praeceptoris hypothesibus constitutis, Mathematica adhibita, facile deducitur. Quomodo autem, &propter centri orbis magni in paruo circulo motum, eccentricitates quinque planetarum varientur, vt in causis renouandarum hypothe sium proposuimus, haud magno cum labore intelligi potest. In con templatione verò quinque planetarum, cum duo potissimum consideranda veniant, quo, &quantus centri terrae ad deferentium planetas centra accessus vel recessus fiat: Deinde quam illud augmentum vel decrementum rationem, ad illam quae ex centro deferen tis cuiuslibet planetae habeat, non opus erit, causas longius petere. In Satur. cum vel tota dimetiens parui circuli nullum perceptibilem admodum respectum, ad eam quae ex centro deferentis eius habeat, propterea quod primus sub stellato orbe feratur, nullam variationis eccentricitatis Saturni, obseruationes inge rere poterunt.